Nuntii Latini

fr 26.8.2016

  • 4 min
  • tillsvidare

Die Mercurii (24.8.) multo mane motus terrae regionibus montuosis Mediae Italiae gravissima damna attulit. Pessime afflicta sunt oppidula Accumoli, Amatrice, Arquata del Tronto, in quibus ducenti quadraginta septem (247) homines perierunt et complures centeni vulnerati sunt. Quanta damna fuerint quotve victimae, nondum pro certo constat.

Estonia ante viginti XXV annos independentiam recuperavit

Estonienses anniversarium vicesimum quintum patriae iugo Sovietico liberatae celebraverunt. Estonia iam pace Dorpatensi (1920) independentiam obtinuerat, quam bello mundano secundo amisit, cum ad Unionem Sovieticam annexa est. Libertatem post unum et septuaginta annos Unione Sovietica iam collapsura recuperavit. Statuae moderatorum communistarum in purgamenta coniectae sunt.

Glacies arctica solito maturius solvitur

His decenniis glacies Oceani arctici propter mutationem climatis valde minuta est. Quam ob rem via maritima inter septentrionem et occasum solis supra continentem Americae septentrionalis per tres menses singulis annis facta est navigabilis. Primus quidem ea via iam anno millesimo nongentesimo sexto (1906) Roald Amundsen Norvegus navigavit. Nuper (16.8.) navis epibatica Crystal Serenity portu urbis Anchorage soluta est, ut per fretum Beringense et Groenlandiam usque ad Neo-Eboracum (vulgo New York) navigaret. Illa navigatio, prima traiectio commercialis eius itineris, erit circiter mille sescentorum chiliometrorum et triginta duos dies durare aestimatur.

Pons vitreus in Sinis apertus

In provincia Hunan Sinarum die Sabbati (20.8.) pons apertus est, cuius fundus ex undecentum vitreis laminis translucentibus constat. Longitudine quadringentorum triginta et latitudine sex metrorum fauces montium Zhangjiajie superat. Viatores, qui simul non plures quam octingenti esse possunt, imas fauces ex altitudine trecentorum metrorum spectare possunt. Singulis diebus numerus transgredientium ad octo milia limitatus est et tesserae aditiales in antecessum reservandae sunt. Architectus, qui pontem designavit, est Haim Dotan Israelianus. Magistratus Sinenses diurnariis firmitatem pontis multis modis, exempli gratia laminas vitreas malleo tundendo et autocarris pontem transvehendo, demonstraverunt.

Finni in Olympiis spe decepti

Olympia aestiva, in Rio de Janeiro celebrata, die Dominico (21.8.) ad finem venerunt. Finni ad ludos gregem quinquaginta quattuor athletarum miserant, qui in universum aestimanti rem minus prospere gesserunt. Mira Potkonen, mater familias triginta quinque annorum, in patriam unicum nomisma in pugillatione reportavit. Ne iaculo quidem, quo excellere solent, Finni meliore fortuna utebantur. Ex tribus iaculatoribus ad Olympia missis tantum Antti Ruuskanen in certamen finale admissus est, in quo sextum locum obtinuit. In hoc genere victor fuit Thomas Röhler Germanus, qui iaculum super nonaginta metra (90,30) vibravit.

(Tuomo Pekkanen)

Sändningar

  • fr 26.8.2016 18.14 • Yle Radio 1

Avsnitt

  • Consilium securitatis Nationum Unitarum novas contra Coream Septentrionalem sanctiones probavit. In sententia, quam USA composuit, inter alias res importatio carbonis fossilis et ferri ex Corea Septentrionali vetatur. Praeterea terris peregrinis non licebit consilia cooperationis cum Corea Septentrionali capere et novos operarios inde conducere. Novae sanctiones, quibus etiam Sinenses et Russi favebant, propter recentiora experimenta missilium impositae sunt. Moderatores autem Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se a programmatis suis nuclearibus non esse recessuros, immo vero milies illas sanctiones ulturos esse. Neque tamen palam fecerunt, quae consilia ulciscendi capturi essent. Ri Yong-ho, minister a rebus exteris Coreae Septentrionalis, nuntiavit arma nuclearia patriae suae contra USA directa esse. Consilium autem mutatum iri, si qua alia terra cum Americanis confoederata securitati suorum minitaretur. - Sanctiones efficient, ut reditus exportationis Coreae Septentrionalis singulis annis vel miliardo dollarorum minuantur.

    Lucifer Europam meridianam cruciat

    Aestus fervidissimus, quo regiones Europae meridianae laborant, praesertim Italos et incolas Balcaniae cruciavit, sed tempestas calidissima usque ad Poloniam meridianam porrigitur. Calor insolitus, cui nomen Lucifer datum est, silvas incendit et agros in multis partibus vastavit. In Italia temperatura passim quadraginta gradus superavit. In Sardinia quadraginta quattuor, Romae quadraginta tres caloris gradus mensurati sunt. Magistratus homines hortati sunt, ut intus manerent et multum aquae biberent. Lucifer iam multos homines occidit et imminet imprimis senibus et infantibus et eis, qui morbis cardiovascularibus affecti sunt.

    Ricinus, insectum periculosum

    Ricinus (Ixodes ricinus, Ital. zecca, Franc. tique, ixode), qui mensibus aestivis in pratis et nemoribus pullulat, a multis periculosissimum animal Finniae habetur, quia encephalitim et borreliosim propagat. Numero caprearum et tarandorum augente ricini celeriter in septentrionem versus extenduntur et eodem passu casus encephalitis et borrelioseos multiplicantur. Ricinus enim ad pellem animalis adhaerescit, ut sanguinem sugat, ibique aliquot dies manet, antequam decidat. Facillime etiam homini, in nemoribus et pratis ambulanti, affigitur. Borreliosim facit bacterium, quod antibioticis curatur; encephalitis autem, quam facit virus (TBE), medicamentis non curatur et difficulter sanatur.

    Princeps Philippus, dux Edimburgi, in pensionem

    Princeps Philippus, maritus Elisabethae, reginae Britannorum, nonaginta sex annos natus ab officiis publicis dimissus postridie Kalendas Augustas (2.8.2017) pensionem obtinuit. Postquam Elisabeth in thronum ascendit, Philippus plus viginti milia officia curavit, circiter sescenta itinera fecit, patronus fautorque fuit septingentorum octoginta quinque ordinum.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 11.8.2017

  • Septimana proxime praeterita praesidens Vladimir Putin iter unius diei in Finlandiam suscepit. Is, postquam helicoptero vectus in aeriportum Arcis Savonum pervenit, collegam suum Sauli Niinistö in deversorio Punkaharju convenit. Ibi praesidentes inter alia de securitate Maris Baltici et de rebus oeconomicis collocuti sunt. Deinde navi vaporaria conscensa ad Castellum Olai vecti sunt, ut ibidem drama musicum Jolanta spectarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Putin dixerit

    Praesidens Putin negavit exercitationes navales, quas Russi una cum Sinis in Mari Baltico instituerent, cuiquam imminere.”Opera communia”, inquit, ”illius generis stabilitatem toti mundo praestant. Neque nobis in animo est novas confoederationes militares condere”. Ei consensit praesidens Niinistö dicens tamdiu exercitia bellica parari, quamdiu arma in orbe invenirentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Mike Pence in Baltia

    Die Dominico (30.7.) Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum, Tallinnam, caput Estoniae, visitavit. Ibi nomine praesidentis Donald Trump moderatores terrarum Balticarum salutavit affirmans Estoniam, Lettoniam, Lituaniam ab Americanis contra omnes aggressiones defensum iri. Hanc orationem ideo habuit, quod Balti solliciti de sua securitate fuerant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Tillerson dixerit

    Civitatibus Americae Unitis propositum non est regimen Coreae Septentrionalis evertere, ut dixit Rex Tillerson, minister a rebus exteris. Ait Americanos ad consultationes cum Coreanis paratos esse, dummodo illi programma suum nucleare deponerent. Ita censuit paucis diebus post, quam Corea Septentrionalis experimentum missilium fecerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Suetiae

    Stefan Löfven, primus minister Suetiae, nuntiavit regimen suum de protectione datorum neglecta accusatum dimissionem non petiturum esse. Compositionem tamen ita mutari, ut Anna Johansson, ministra a substructionibus publicis, et Stefan Ygeman, minister a rebus domesticis, magistratu se abdicarent, sed Peter Hultqvist, minister defensionis, in munere maneret.
    (Saara Honkanen)

    Canis saluti prodest

    Canis familiaris, ut rerum periti censent, ad valetudinem hominis multum confert. Si pellem eius permulcemus, pressio sanguinis descendit, et cum canis in oculos nostros intuetur, statim nos animo melius valere sentimus. Canis etiam corpori exercendo nonnihil prodest, quod fieri non potest, quin possessor cotidie cum eo sub divo ambulet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Londiniensia

    Hodie (4.8.) in stadio Olympico Londiniensi certamina athleticae generalis mundialia initium capiunt. Grex Finnorum eis interfuturus admodum parvus est, quippe qui tantum ex duodecim athletis constet. Quanto successu nostrates certaverint, Idibus Augustis (13.8.) patebit, cum illis ludis finis impositus erit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 4.8.2017

  • Die Lunae (12.6.) in eo erat, ut regimen Finlandiae caderet. Causa et origo huius rei erat conventus factionis Finnorum fundamentalium in urbe Jyväskylä habitus. Ibi enim duces partium omnino permutati sunt, cum praeses electus est Jussi Halla-aho et vicepraesides tres fautores eius creati sunt. Constabat victores suffragii de multis rebus aliter sentire ac eiusdem factionis ministros regiminis civitatis participes.
    (Reijo Pitkäranta)

    Regimen iam casurum erat

    Post conventum Jyväskyläensem princeps minister Juha Sipilä nuntiavit fieri non posse, ut Jussi Halla-aho cum suis ad regimen admitteretur. Tum ii eiusdem factionis socii, qui administrationi hodiernae favebant, suum gregem parlamentarem condiderunt, cui nomen Nova optio inditum est. Quo facto pristina coalitio regiminis servari potuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Britannia facta

    Die octavo mensis Iunii (8.6.) in Britannia comitia parlamentaria instituta sunt, ut ministra princeps Theresa May victoria freta antea iusserat. Praeter opinionem tamen factio conservativa maioritatem in parlamento amisit, quo factum est, ut ei, si administrare pergere vellet, auxilio alieno opus esset. Partes autem operariorum magnam victoriam reportaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lex Iaponiensis de imperatore

    Camera superior parlamenti Iaponiae legem accepit, qua efficitur, ut imperator Akihito munus deponat. Ille senex octoginta trium annorum valetudine adversa laborat, qua de causa speravit fore, ut se imperio abdicare posset. Princeps Naruhito imperator novus fore videtur. Diurnarii Iaponienses eum mense Decembri anni proximi munus initurum esse arbitrantur.
    (Satu Tuominen)

    De promotione theologorum

    Die nono mensis Iunii (9.6.) in Universitate Helsinkiensi promotio sollemnis Ordinis theologorum celebrabatur, cui praefuit Aila Lauha, profestrix historiae ecclesiasticae. Omnino nonaginta cives academici doctores aut doctrices theologiae creati sunt. Dignitatem doctoris honoris causa acceperunt septem homines de theologia optime meriti. Caerimoniae etiam duo doctores semisaeculares interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lupi in Finlandia rariores

    In Finlandia hoc tempore saltem centum quinquaginta lupi inveniuntur, ut e Sede opum naturae existimatur. Copia eorum intra annum quarta fere parte deminuta est. Greges harum bestiarum omnino unus et viginti reperti sunt, quorum septem in confinio Russiae et Finlandiae versantur, quattuordecim in aliis terrae partibus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini ad ferias abeunt

    Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die quarto mensis Augusti (4.8.) fiet. Restat, ut lectoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem quam iucundissimam exoptemus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 16.6.2017

  • Praesidens Donald Trump decrevit, ut USA a tractatu de climate Parisiensi discederet. Paene ducentae terrae se ad hunc tractatum obligaverunt, ut calefactio climatis coerceretur. Ex demoscopia recens facta septuaginta centesimae Americanorum tractatum probant et maior pars eorum non infitiatur climatis calefactionem actis hominum accelerari. Trump autem curare non videtur, quid plerique Americani, quidve ceteri homines cogitent. Dixit se patriam suam suosque cives defendere, quia tractatus Parisiensis iniquus et durissimus contra USA esset et ceteris nationibus plus quam Americanis prodesset. Praeter USA tantum Syria et Nicaragua tractatum reiecerunt.

    Theresa May: "Iam sufficit"

    Post ictum terroristicum Londinii recens (4.6.) factum Theresa May, prima ministra Britanniae, orationem his fere verbis habuit: "Iam sufficit", inquit. "Denuo ferox in nos impetus factus est. Hic iam tertius intra tres menses ictus fuit. Varii motus extremistarum apud Britannos nimis tolerantur." Monuit necesse esse, ut crimina terroristica durioribus poenis castigarentur. Post mensem Martium vigiles Britanniae quinque ictus terroristarum impedivisse, qui quidem nullo modo inter se cohaererent, nisi quod eadem mala ideologia, versio depravata islamismi, eis esset communis. Motibus extremistarum omnibus modis resistendum esse.

    Dies festus exercitus

    Dies festus exercitus Finnici quarto die mensis Iunii (4.6.) celebratur. Ille dies natalis est Marescalci Finniae Mannerheim (1867-1951), qui imperator exercitus et sextus praesidens Finniae fuit. Hoc anno dies festus solito maiore pompa celebrabatur, quia agitur annus post Mannerheim natum centesimus quinquagesimus itemque anniversarium centesimum rei publicae Finniae. Praesidens Sauli Niinistö copiis in media urbe Helsinki congregatis orationem festivam habuit, qua monuit permagni referre, ut exercitus a toto populo sustineretur. Inde pompa militaris per vias urbis principales denis civium milibus acclamantibus turmatim processit. Thema pompae fuit: “Omnium est patriam defendere”.

    Real Madrid – Iuventus 4-1

    Certamen finale Confoederationis campionum Cardiffae, in urbe Britanniae, vespere Sabbati (3.6.) factum est. Conflixerunt greges Iuventus Taurinorum et Real Madrid Hispaniae. Iuventus initio fortiter rem gessit sed ludo procedente Matritenses superiores esse coeperunt et retibus quattuor ad unum (4-1) trophaeum reportaverunt. In media platea Augustae Taurinorum (vulgo Torino) multa milia hominum congregata erant, ut certamen per televisionem spectarent, cum omnes repente timore panico capti tam temere fugere coeperunt, ut circiter mille quingenti homines in turba laederentur. Adhuc nescitur, quae prima causa repentini timoris fuerit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 9.6.2017

  • Die Iovis (1.6.) summi principes terrarum septentrionalium Helsinkium venerunt, ut Finlandiae ante centum annos sui iuris factae congratularentur. Ex Dania venit regina Margareta II, e Suetia rex Carolus XVI Gustavus et regina Silvia, e Norvegia rex Haraldus V cum regina Sonia. Praeter hospites regios in comitatu erant praesidens Islandiae et coniux eius.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö nomen dedit

    Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, iterum in munus creari vult. Hoc decretum die Lunae (29.5.) in habitatione officiali Mäntyniemi palam fecit. Recusavit tamen, quominus candidatus ullius factionis esset, sed speravit fore, ut petitioni suae a consociatione electorum faveretur. Ita conspici posse, quantum apud populum gratia valeret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iter praesidentis Trump

    Mense Maio exeunte praesidens Donald Trump peregrinationem novem dierum in Medium Orientem et in Europam fecit. Illud iter in Arabia Saudiana et in Israele initium cepit et inde Romam et in Civitatem Vaticanam continuatum est. Bruxellis regem Belgii et moderatores Unionis Europaeae convenit. Ad extremum in Siciliam volavit, ut conventui principum septem nationum industrialium interesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio Angelae Merkel

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, fortissime pro integritate Unionis Europaeae locuta est. Vix praesidens Trump e circuitu orbis terrarum domum reverterat, cum Merkel oratione Monoeci habita negavit iam fieri posse, ut civitates Europaeae auxilio alieno confiderent. Paulo ante Trump Confoederationem Atlanticam reprehenderat, quod parum pecuniae in defensionem impenderet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Stoltenberg dixerit

    Nato sive Confoederatio Atlantica societatem cum nationibus contra ordinem Isis in Syria et Iraquia pugnantibus factura est, ut Jens Stoltenberg, secretarius generalis, nuntiavit. Negavit tamen foedus significare, ut Nato copias suas ad hostem mitteret. Praecipue Donald Trump, praesidens Americanorum, flagitavit, ut Nato terrorismum vehementius oppugnaret.
    (Saara Honkanen)

    Explosio Caburensis

    Die Mercurii (31.5.) mane Caburae, in urbe principe Afganistaniae, bomba autocineto imposita explosa est stragem octoginta hominum efficiens. Displosio tanta erat, ut vis eius etiam in aedificiis procul stantibus manifeste sentiretur: fenestrae enim eorum diruptae et cardines ianuarum funditus evulsi sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novae herbae inventae

    Regius hortus botanicus Britanniae relationem de statu plantarum orbis terrae divulgavit. E documento apparet anno proximo mille septingenta triginta nova genera herbarum inventa esse. Tanta copia extraordinaria non habetur, nam in globo terrestri adhuc amplissimae regiones inveniuntur, quarum herbae rerum peritis incognitae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 2.6.2017)

  • Praesidens Mauno Koivisto, qui ante duas septimanas (12.5.) diem obiit supremum, die Ascensionis Christi publico sumptu elatus est. Episcopus urbis emeritus Eero Huovinen missam funebrem in ecclesia cathedrali Helsinkiensi celebravit. Funebrem laudationem praesidens rei publicae Sauli Niinistö dixit. Generales exercitus et praefecti classis arcam ex ecclesia exportaverunt. Inter pompam funebrem, quae per vias urbis in sepulcretum Hietaniemi ducta est, campanae omnium urbis ecclesiarum Lutheranarum sonabant. Ibi praesidens Koivisto inter pristinos praesidentes Urho Kekkonen et Risto Ryti sepultus est. In commemoratione post sepulturam verba fecerunt primus minister Juha Sipilä et pristinus primus minister Paavo Lipponen. In funus praesidentis circiter quingenti hospites invitati erant. In viis, quibus pompa funebris processit, complura dena milia, forsitan complura centena milia civium aderant. Vigiles urbis et milites securitatem custodiebant, sed dignitas et reverentia effecerunt, ut nullae fere perturbationes fierent.

    Britannia terrorismo temptatur

    In urbe Mancestria (vulgo Manchester), quae in Britannia septentrionali – occidentali sita est, sero die Lunae (22.5.) inter concentum cantatricis Arianae Grande explosio facta est, qua viginti duo homines, in his multi pueri et puellae, mortui et undesexaginta vulnerati sunt. Explosio habetur scelus terroristicum. Inter hos duodecim annos (2005-2017) complura scelera, quae inter impetus terroristarum numerantur, in variis Britanniae partibus facta sunt. Pars scelerum ad singulos homines spectaverunt, aliis sceleribus auctores civibus maxima damna efficere temptaverunt. In libera societate, ut censuit minister Timo Soini, fieri non potest, ut ictus omnino impediantur.

    Vir viginti trium annorum deprehensus

    Acta Britannica iam die Martis narraverunt virum viginti trium annorum, de ictu Mancestriensi praeparando suspectum, a vigilibus deprehensum esse; id factum esse prope pantopolium in suburbio urbis meridionali, ubi vigiles armati eum cepissent. Illum autem, qui ictum fecisset, in explosione interisse.

    Academia Latinitati Fovendae convenit

    Academia Latinitati Fovendae, cui propositum est usum vivum linguae Latinae ubique terrarum omnibus modis fovere, nuper conventum biduanum (20-21.5.) praeside professore Theodorico Sacré Romae habuit. Postquam de novis sodalibus cooptandis et de novis Academiae inceptis disceptatum est, dies in caupona urbis clausus est. Die sequenti ante meridiem fuit conventiculum, in quo argumentum « De profugis » tractatum est. Post meridiem in oppidum Praeneste, hodie Palestrina, vectum est, ubi duce Curtio Smolak mirabilia locorum lustrabantur. Inde sodales in Academiam Vivarii Novi vectos ad cenam adhibuit illius academiae praeses Aloisius Miraglia.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 26.5.2017

  • Mauno Koivisto, pristinus praesidens rei publicae Finlandiae, die duodecimo huius mensis (12.5.) de vita decessit nonaginta tres annos natus. Munere praesidentis per duodecim annos functus est, scilicet ab anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo usque ad annum millesimum nongentesimum nonagesimum quartum (1982-1994). Antequam praesidens electus est, princeps minister erat et Argentariae Finnicae praefuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Sauli Niinistö dixerit

    Die Saturni (13.5.) praesidens Sauli Niinistö oratione habita res gestas praesidentis Mauno Koivisto recordatus est. Ait eum ultimum virum politicum eius generationis fuisse, quae bellis interfuisset et post pacem restitutam ad patriam reaedificandam contulisset. ”Gratiam”, inquit, ”ei habemus pro labore, quo pro sua parte effecit, ut Finlandia hodie terra maxime stabilis esset.”
    (Reijo Pitkäranta)

    Koivisto magni aestimatur

    Complures cives interrogati, quid de praesidente defuncto Mauno Koivisto sentirent, eum virum popularem fuisse descripserunt: eo duce Finlandiam ad novam aetatem transisse, qua auctoritas parlamenti in re publica plus valeret quam ante. Vitam eius documento esse etiam hominem de plebe in fastigium cursus honorum pervenire posse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump Russis secreta aperuit

    Donald Trump, praesidens Americanorum, notitias maxime clandestinas legato et ministro rerum exterarum Russiae prodidisse dicitur. Hoc eo tempore factum esse, cum illi praesidentem in Aedibus Albis convenirent. Illas res tam secretas esse, ut Americani eas etiam socios sibi proximos celavisse videantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu Berolinensi

    Emmanuel Macron, novus praesidens Francogalliae, et Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, Idibus Maiis (15.5.) Berolini convenerunt. Inter eos consensum est, ut consilium commune de Unione Europaea promovenda caperetur. Censuerunt nihil impedire, quin, si res posceret, pacta Europaea mutarentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Praesidatus Consilii arctici

    Finlandia praesidatum Consilii arctici die undecimo mensis Maii (11.5.) accepit. Rex Tillerson, minister Americanus, munus illud collegae Timo Soini in Fairbanks Alascae tradidit, ubi octo ministri territorii Maris Glacialis convenerant. Dicuntur Finlandenses operam daturi esse, ut in regione arctica mutatio climatica prohibeatur et opes eruditioni tribuantur.
    (Satu Tuominen)

    Animalia Novae Zelandiae

    Moderatores Novae Zelandiae omnes rattos, mustelas, animalia marsupialia insulae suae deleturi sunt. Ministra Maggie Barry: ”Vicatim”, inquit, ”et oppidatim vires nostras ad hoc consilium persequendum coniungemus”. Venatio illa eo spectat, ut aves huius regionis peculiares, quarum iam amplius quadraginta genera emortua sunt, ex bestiis nocivis serventur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • In altero suffragio comitiorum praesidentialium Emmanuel Macron sexaginta sex centesimis votorum acceptis praesidens Francorum in proximum quinquennium creatus est. Competitrix Marine Le Pen, cui triginta quattuor centesimae suffragantium favebant, de victoria illi gratulata est sed affirmabat se certamen continuaturam esse. Complura dena milia hominum Parisiis apud musaeum Louvre eventum comitiorum celebrabant. Macron turbam his fere verbis allocutus est: “Quod fecimus, numquam ante factum est neque par illi exstat. Non cedimus lineis divisionis nec timoribus. Inter quinquennium meum omnia faciam, ne quis causam partibus extremis suffragandi habeat.” Dixit se non solum suis fautoribus et illis verba facere, quorum suffragia ideo accepisset, quod competitrici Le Pen adversarentur, sed etiam civibus, qui illam votis sustinuissent. Turba sponte plaudebat, cum mentionem coniugis Birgittae (Brigitte) et familiae suae fecisset, iterumque cum libertatem, fraternitatem, aequitatem defendere promisisset. Macron, undequadraginta annos natus, est iunior quam quisquam ante eum praesidens Franciae. Studiis in Schola nationali administrationis (ENA) perfectis argentarius investionum factus est, dein (2014) minister a rebus oeconomicis in regimine praesidentis Hollande. Quo munere relicto (2016) motum politicum nomine “En marche” condidit.

    Praesidens Niinistö: Bonus nuntius Europaeis

    Praesidens Finniae Sauli Niinistö censebat victoriam Macronis esse bonum nuntium Europaeis. Illum aliquid novi in Europam allaturum esse, cum quaestiones oeconomiae et securitatis magni haberet. Integrationem Europae fieri posse solidiorem, quod etiam Finnis prodesset. Itemque Juha Sipilä, primus minister Finniae, eventum gratum habebat.

    Juncker: Lingua Anglica in Europa minus valebit

    Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, in conventu nuper (5.5.) Florentiae facto orationem inauguralem Francogallice habuit, etsi in coetibus internationalibus sermones Anglice facere solet. Nuntiavit causam esse, quod, postquam Britannia ab Unione Europaea exire constituisset, Anglica lingua minorem in Europa quam antea vim haberet.

    Princeps Philippus ex officiis publicis se recipiet

    Princeps Philippus, maritus reginae Britanniae, autumno proximo ex officiis publicis se recipiet. Philippus, dux Edimburgi nonaginta quinque annorum, septuaginta fere annos iuxta Reginam Elisabeth officia repraesentationis curavit. Fuit origine princeps Graeciae et Daniae. Familia eius ex Graecia expulsa in Francia et postea in Britannia vixit.

    Russi periegetae in Finniam fluunt

    Dies victoriae, qui nono die mensis Maii (9.5.) celebratur, dies festus maximi momenti in Russia est. Tum plurimi periegetae Russi in Finniam ad merces emendas aut ferias agendas veniunt. Hoc anno iam circa Kalendas Maias plus centum milia Russorum Finniam frequentabant et hac septimana totidem venire aestimantur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 12.5.2017

  • Die Saturni (29.4.) centum dies acti erant, cum Donald Trump Civitatibus Americae Unitis praeesse coepit. Ad honorem eius rei in Pennsilvania orationem habuit, qua initium muneris sui fructuosum descripsit et populum hortatus est, ut ad pugnas magnas et victoriosas se pararet. Idem promisit se brevi decreta ad pactum climaticum Parisiense pertinentia facturum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Propositum Francisci

    Papa Franciscus proposuit, ut discrimen inter Coream Septentrionalem et Civitates Americae Unitas ortum per aliquam terram conciliatricem solveretur. Aptissimam ad hoc esse vel Norvegiam, quae rerum condicionem nimis calefactam refrigerare posset. Sententiam suam diurnariis in aeroplano aperuit, cum ex Aegypto in Civitatem Vaticanam rediret.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Venetiolae

    Iam multi menses sunt, cum Venetiola tumultibus vehementibus vexatur. Quam ob rem praesidens Nicolas Maduro oratione Caracis habita sensit, ut civitati nova lex fundamentalis scriberetur. Sperabat fore, ut res publica ea ratione pacaretur et eversio civilis evitaretur. ”Bellum intestinum”, inquit, ”exardescere nolo”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hamas mentem mutavit

    Ordo islamicus Hamas nuntiavit se mentem ita mutavisse, ut non iam Israelem delendum esse censeret, quamquam illam rem publicam adhuc infitias iret. Nihil impedire, quin de tali Palaestina consultaretur, quae totam regionem historicam non contineret, sed in iis finibus posita esset, quos ante bellum sex dierum habuisset.
    (Reijo Pitkäranta)

    De societate Altitalia

    Alitalia, societas aeria Italica, decoxit. Quam rem administratores comprobaverunt et huic creditum dederunt, ut sex fere menses operam continuare posset. Abhinc plus septuaginta annos condita in veterrimis societatibus nationalibus Europaeis numeratur. Duodecim fere milia hominum sub hac operantur, qua de causa Alitalia societas magni momenti apud Italos fuit.
    (Satu Tuominen)

    De dentibus Finnorum

    Dentes Finnorum deteriores fieri videntur, quamquam populus hac re in duas partes dividitur. Sunt, quorum dentes optimae condicionis sint, cum alii curam eorum omnino neglegant. Sanitas oris et dentium magni ponderis esse existimatur, quod valetudo eorum non solum ad salutem generalem, sed etiam ad alios morbos multam vim habet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Mensis Aprilis frigidus

    Tempestas mensis Aprilis in multis regionibus Finlandiae uno vel duobus gradibus Celsianis frigidior erat, quam fieri consuevit. Imbres quoque ultra modum ceciderunt, imprimis in Cajania, ubi copia pluviarum altero tanto maior erat quam fere solet. Huc accedit, quod mense exeunte pleraque loca Finlandiae nivibus obruta erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 5.5.2017

  • In comitiis Francorum praesidentialibus, die Dominico (23.4.) factis, ex undecim candidatis superiores discesserunt Emmanuel Macron et Marine Le Pen Frontis Popularis. Macron, relicto regimine socialistarum mense Augusto anni proximi, suum motum politicum condidit, quem nec dextra nec sinistra esse dicit. Altera suffragia, quibus alteruter ex his praesidens eligetur, fient Nonis Maiis (7.5.). Ex demoscopiis Macron tum fautores aliarum partium sibi conciliaturus et viginti fere centesimis (20%) aemulam Le Pen superaturus esse aestimatur. Praesidentatus apud Francos est quinquennis et quinquennio finito praesidens semel tantum recreari potest.

    Moderatores Europae eventu comitiorum gaudent

    Moderatores Europaei eventu comitiorum gaudebant, quia Emmanuelem Macron, Unioni Europaeae faventem, iam praesidentem futurum habent. Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, Federica Mogherini, delegata a rebus exteris Unionis, aliique illi gratulabantur. Martin Schulz, aemulus cancellariae Angelae Merkel, omnes democratas Franciae hortatus est, ut vires coniungerent.

    Bursae argentariae crescere coeperunt

    Mercatus monetarius ante comitia Francorum vacillabat, quia timebatur, ne Jean-Luc Mélenchon, candidatus Factionis sinistrae, in altera suffragia evaderet et praesidens fieret. Quo timore sublato bursae argentariae in plerisque terris Europaeis magis crescebant quam umquam hoc anno et in mercatu Asiatico valor euronis auctus est.

    Difficultates, quibus novus praesidens occurret

    Praesidens Francois Hollande apud cives minore gratia valet quam ullus ante eum praesidens Franciae. Causa est, quod quae inter ambitionem promiserat, efficere non potuit. Oeconomiam non recreavit, numerum opere carentium non minuit, sumptus publicos non coercuit. Successor eius eisdem difficultatibus occurret. Maximum problema est, quod incrementum oeconomicum est minus quam in aliis terris maioribus, sicut in Germania, Britannia, USA. Opere destituti sunt plus decem centesimae totius populi et viginti quattuor centesimae iuventutis. Suburbia paupertate, tumultibus, criminalitate laborant, terrorismus cives sollicitat et populus in ditiores et pauperes divisus est.

    Corea Septentrionalis minitabunda

    Experimenta nuclearia et missilia ballistica Coreae Septentrionalis in Extremo oriente sollicitudinem auxerunt. Minister a rebus exteris Australiae monuit programma nucleare Coreae Septentrionalis esse securitati magnum periculum, cui societas internationalis intervenire deberet. Corea Septentrionalis tum minitabatur se Australiam armis nuclearibus aggressuram esse, nisi illa Americanis adulari desisset. Praesidens Sinarum Xi Jinping cum praesidente Donaldo Trump telephonice collocutus dixit Sinenses velle, ut omnes terrae tales res evitarent, quibus excitatio in paeninsula Corea cresceret. Wang Yi, minister a rebus exteris Sinarum, affirmavit Sinenses proposita sustinere, quibus id ageretur, ut armis nuclearibus in Corea Septentrionali expediendis finis imponeretur.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 28.4.2017

  • Die Saturni (15.4.) Pyongyang, urbs princeps Coreae Septentrionalis, supellectili militari et magna multitudine hominum laetitia exsultantium abundabat. Tum enim centum quinque anni elapsi erant, cum Kim Il-sung, conditor civitatis, natus est. Caerimonia appropinquante multi peregrini metuebant, ne illi ad iubilaeum augendum experimentum nucleare facerent, sed id non accidit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Populi scitum Turciae

    Die Dominico (16.4.) in Turcia suffragium populi institutum est, quo cives legem de potestate praesidentis valde amplificanda approbaverunt. Clades tamen adversariorum tam exigua erat, ut dici posset populum Turciae in duas partes divisum esse. Post populi scitum praesidens Recep Tayyip Erdogan nuntiavit legem fundamentalem Turciae mutatum iri. Sunt, qui censeant illum mox rerum potiturum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De comitiis Britanniae

    Die Martis (18.4.) Theresa May, princeps ministra Britanniae, praeter exspectationem civitati comitia parlamentaria praematura in diem octavum mensis Iunii (8.6.) indixit. Ait ita fieri posse, ut consultationes de discessu Britanniae ab Unione Europaea pacate agerentur neque instabilitate rerum politicarum perturbarentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    California non iam sicca

    Jerry Brown, gubernator Californiae, nuntiavit siccitatem longissimam exisse. Nam hoc anno imbres hiemales maximi ceciderunt. Status necessitatis propter siccitatem anno bis millesimo quarto decimo (2014) edictus est. Temporibus aridissimis Californiani monebantur, ut usum aquae deminuerent, cum lavarentur et pratum domesticum irrigarent. Multis locis etiam putei exhausti sunt.
    (Satu Tuominen)

    Alphabetum Latinum

    Constat Cazastaniam esse terram, ubi alphabetum Cyrillicum adhibetur, ut Russis quoque moris est. Nunc autem Nursultan Nazarbajev, praesidens Cazastaniae, decrevit, ut in lingua huius civitatis litterae Latinae usu reciperentur. Illam renovationem gradatim ante annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) absolutum iri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Apri Romae cursitant

    Apri in viis Romae valde increbruerunt, quod vix verum esse credideris. Attamen commeatui publico iam periculo esse coeperunt. Quam ob rem moderatores urbis moniti sunt, ut huic malo mederentur: una cum administris regionalibus et aliis magistratibus rationes invenirent, quibus numerus aprorum media urbe cursitantium coerceretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Avena agricolis accepta

    Avena sativa apud agricolas Finlandiae magna gratia esse coepit. Copia enim eius ex agris exarata iam vim secalis fere aequiperat. Neque tamen eundem favorem nondum assecuta est ac triticum, quod e generibus frumenti apud nos plurimum valet. Una e causis, cur avena tantopere percrebruerit, videtur esse, quod facilis ad colendum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 21.4.2017

  • Apud Finnos Dominica palmarum (9.4.) comitia communalia facta sunt. Maximum numerum votorum accepit Factio conservativa (20,7%), quam sequebantur Democratae sociales (19,4%), Factio centralis (17,5), Prasini (12,4%), Finni fundamentales (8%), Factio sinistra (8%), Factio popularis Suetica (4,9%), Democratae Christiani (4,1%). Plurimum aucti sunt Prasini, maximam cladem acceperunt Finni fundamentales. Inter omnes candidatos maximum suffragiorum numerum, scilicet duodetriginta milia centum viginti quinque (28 125), tulit Jan Vapaavuori Factionis conservativae, qui veri similiter a consilio communali Helsinkiensi burgimagister urbis Helsinki creabitur. Conservativi enim comitiis factis in Consilio maximum delegatorum numerum habent, a quibus burgimagister eligetur.

    Autocarrus in turbam hominum Holmiae invectus

    Die Veneris (7.4.) homo Usbekistanus autocarro, quem media urbe Stockholmia furto rapuerat, in turbam hominum et denique in parietem pantopolii invectus est. Quo ictu terroristico quattuor homines mortui sunt, quindecim vulnerati, ex quibus octo in nosocomio manent. Auctor stragis eodem die deprehensus est. Est nomine Rahmat Akilov, pater quattuor filiorum, cuius familia in Usbekistania adhuc habitat. In Suetiam anno bis millesimo quarto decimo (2014) venerat et permissionem commorandi petiverat. Quae illi anno praeterito negata est. Iussus est, ut intra quattuor septimanas ex Suetia exiret, quod non fecit sed latitavit. Pelliculas ordinis Isis in Facebook distribuerat et colloquia de explosivis cum sodalibus illius ordinis habuerat. Strage facta dolebat, quod res sibi bene non contigisset, quia satis multos homines non occidisset. Interrogatoribus scelus confessus est et se contentum esse affirmavit, quia fecisset, quod voluisset.

    Missilia circumvagantia ab Americanis in Syriam missa

    Americani iussu praesidentis Donaldi Trump missilibus circumvagantibus in Syriam impetum fecerunt, de quo Russiam praemonuerant. Undesexaginta missilia Tomahawk ex navibus longis Americanis, in orientali parte Maris Mediterranei navigantibus, missa sunt. Meta missilium erat statio Shayrat exercitus aerii praesidentis al-Assad, quae iacet prope urbem Homs. Impetus factus est, ut usus armorum chemicorum coerceretur. Est enim causa suspicandi illa arma exitialia a moderatoribus Syriae adhibita esse. Nam die Martis (4.5.) in Idlib, provinciam Syriae, impetus gaso sarino factus erat, quo plus octoginta homines, inter quos multi infantes, perierunt. Foederati ictum Americanorum in Syriam factum probaverunt, in his Britannia, Francia, Iaponia, Germania, Turcia, Arabia Saudiana. At Russia et Irania impetum damnaverunt. Russia flagitavit, ut Consilium Securitatis Nationum Unitarum convocaretur. Sinenses autem, etsi usum armorum chemicorum damnaverunt, sperant fore, ut in bello Syriaco moderatio habeatur.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 14.4.2017

Lyssna också