Nuntii Latini

fr 26.8.2016

  • 4 min
  • tillsvidare

Die Mercurii (24.8.) multo mane motus terrae regionibus montuosis Mediae Italiae gravissima damna attulit. Pessime afflicta sunt oppidula Accumoli, Amatrice, Arquata del Tronto, in quibus ducenti quadraginta septem (247) homines perierunt et complures centeni vulnerati sunt. Quanta damna fuerint quotve victimae, nondum pro certo constat.

Estonia ante viginti XXV annos independentiam recuperavit

Estonienses anniversarium vicesimum quintum patriae iugo Sovietico liberatae celebraverunt. Estonia iam pace Dorpatensi (1920) independentiam obtinuerat, quam bello mundano secundo amisit, cum ad Unionem Sovieticam annexa est. Libertatem post unum et septuaginta annos Unione Sovietica iam collapsura recuperavit. Statuae moderatorum communistarum in purgamenta coniectae sunt.

Glacies arctica solito maturius solvitur

His decenniis glacies Oceani arctici propter mutationem climatis valde minuta est. Quam ob rem via maritima inter septentrionem et occasum solis supra continentem Americae septentrionalis per tres menses singulis annis facta est navigabilis. Primus quidem ea via iam anno millesimo nongentesimo sexto (1906) Roald Amundsen Norvegus navigavit. Nuper (16.8.) navis epibatica Crystal Serenity portu urbis Anchorage soluta est, ut per fretum Beringense et Groenlandiam usque ad Neo-Eboracum (vulgo New York) navigaret. Illa navigatio, prima traiectio commercialis eius itineris, erit circiter mille sescentorum chiliometrorum et triginta duos dies durare aestimatur.

Pons vitreus in Sinis apertus

In provincia Hunan Sinarum die Sabbati (20.8.) pons apertus est, cuius fundus ex undecentum vitreis laminis translucentibus constat. Longitudine quadringentorum triginta et latitudine sex metrorum fauces montium Zhangjiajie superat. Viatores, qui simul non plures quam octingenti esse possunt, imas fauces ex altitudine trecentorum metrorum spectare possunt. Singulis diebus numerus transgredientium ad octo milia limitatus est et tesserae aditiales in antecessum reservandae sunt. Architectus, qui pontem designavit, est Haim Dotan Israelianus. Magistratus Sinenses diurnariis firmitatem pontis multis modis, exempli gratia laminas vitreas malleo tundendo et autocarris pontem transvehendo, demonstraverunt.

Finni in Olympiis spe decepti

Olympia aestiva, in Rio de Janeiro celebrata, die Dominico (21.8.) ad finem venerunt. Finni ad ludos gregem quinquaginta quattuor athletarum miserant, qui in universum aestimanti rem minus prospere gesserunt. Mira Potkonen, mater familias triginta quinque annorum, in patriam unicum nomisma in pugillatione reportavit. Ne iaculo quidem, quo excellere solent, Finni meliore fortuna utebantur. Ex tribus iaculatoribus ad Olympia missis tantum Antti Ruuskanen in certamen finale admissus est, in quo sextum locum obtinuit. In hoc genere victor fuit Thomas Röhler Germanus, qui iaculum super nonaginta metra (90,30) vibravit.

(Tuomo Pekkanen)

Sändningar

  • fr 26.8.2016 18.14 • Yle Radio 1

Avsnitt

  • Septimana vergente Monaci, in urbe Germaniae, conventus securitatis internationalis institutus est, cui magna multitudo principum civitatum interfuit. Ante omnia responsum ad quaestionem exspectabatur, quid Donald Trump, praesidens Americanorum, de defensione Europae et de rationibus inter nationes praepotentes intercedentibus cogitaret. Interrogabatur enim, possetne fieri, ut Europaei cum Americanis etiam posthac vinculis fidei et societatis coniungantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Mike Pence dixerit

    Orationem a parte Americanorum in conventu Monacensi habuit Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum. Is nomine praesidentis Trump verba faciens ait dubium non esse, quin Americani cum Confoederatione Atlantica firmiter starent et postero quoque tempore staturi essent. Necesse tamen esse, ut civitates sociae plus pecuniae ad communes sumptus necessarios conferrent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Proelium de Mausilio

    Exercitus Iraquiae una cum copiis confoederatorum urbem Mausilium (vulgo Mosul) ex potestate ordinis Isis liberare parat. Hoc proelium longum et crudelissimum fore videtur. Restant enim in urbe adhuc circiter duo milia bellatorum illius ordinis, qui sedes et stationes suas contra vim maiorem tenacissime defensuri esse existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pacipoli reclamitatur

    Pacipoli, in capite Boliviae, cultores fruticis cocae (Erythroxylum coca) cum custodibus publicis violenter conflixerunt. Die Martis centum quinquaginta fere homines administris reclamitantes deprehensi sunt, quippe qui in vigiles dynamiten, materiam pyrotechnicam, lapidesque iactavissent. Ira incensi sunt, quod regimen praesidentis Evo Morales cultum cocae circumscribere vult.
    (Reijo Pitkäranta)

    Saepes turris Eiffelianae

    Turris Eiffeliana Parisiensis inde ab aestate praeterita humili saepimento metallico cingitur. Autumno autem proxime futuro in loco eius saepes vitrea et glandibus impervia aedificabitur. Omnibus, qui illam turrim obituri sunt, inspectio securitatis subeunda est. Quae rationes ad facinora terroristica avertenda spectant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Gemina civitas Finnica

    In Finlandia gemina civitas militum et magistratuum, qui munera magna obeunt, multam disceptationem movet. Jarmo Lindberg, imperator exercitus, de hac re interrogatus, aestimare noluit periculum, quod securitati nationali a gemina civitate impenderet. Dixit tamen se timere, ne res publicae alienae opinionibus Finnorum negotia patriae secreta tractantium moderari possent.
    (Saara Honkanen)

    Ludi scridandi in Lahti

    In praesenti in urbe Lahti, quae in Finlandia est, de principatu mundano scridandi certatur. His ludis, qui ex uno et viginti generibus certaminum constant, paene septingenti athletae ex sexaginta fere civitatibus oriundi intersunt. Certamina die quinto mensis Martii (5.3.) finem capient.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 24.2.2017

  • Pridie Idus Februarias (12.2.) multo mane accidit, ut Corea Septentrionalis experimentum missilium mediocris distantiae faceret. De re narravit Sedes Coreana nuntiis divulgandis, quae illum conatum prospere successisse descripsit. Ipse dux civitatis Kim Jong-un experimentum in mare Iaponicum directum suis oculis secutus esse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim Jong-nam interfectus

    Kim Jong-nam, frater dictatoris Coreae Septentrionalis eodem patre natus, in aeriportu Cualae Lumpuriae inter sicarios occisus est. Quomodo vitam amiserit, non ita perspicuum est, sed sunt, qui dicant eum a duabus feminis petitum acubus venenatis aut liquore erodenti interfectum esse. Is, cum tyrannidem fratris Kim Jong-un reprehendisset, vitae suae metuens patria profugerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Steinmeier novus praesidens

    Novus praesidens foederalis Germaniae electus est Frank-Walter Steinmeier, pristinus minister a rebus exteris et fautor factionis democratarum socialium. Ille vir unum et sexaginta annos natus suffragio in conventu foederali facto sibi tres partes sententiarum conciliavit. Joachim Gauck, praesidens hodiernus, propter aetatem provectam recusaverat, quominus munus denuo peteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tubus petrolearius Dacotae

    In Dacota Septentrionali Civitatum Americae Unitarum discordia de tubo petroleario faciendo orta est. Opera eius intermissa sunt, cum populus indigenarum nomine Standung Rock Sioux diceret tubum perniciosum et suis aquis et locis sacris fore. Iam multi anni sunt, cum aborigines tubo ducendo reclamitant. Constat praesidentem Donals Trump opera aedificandi maturavisse.
    (Satu Tuominen)

    Malmoea urbs famosa facta

    Malmoea, urbs in Suetia meridiana sita, propter numerum homicidiorum valde auctum famosa esse coepit. Anno proximo singulis fere mensibus in viis eius caedes facta est, et hoc anno ineunte ibidem iam tres iuvenes occisi sunt. Dubium non esse videtur, quin illa scelera criminalitati ordinatae tribuenda sint.
    (Reijo Pitkäranta)
    De diebus festis Venetianis
    Sollemnia antequadragesimalia, quae vulgo carnevalia dicuntur, die undecimo mensis Februarii (11.2.) Venetiis initium ceperunt. Primus eventus maioris momenti erat Festum Venetianum sic dictum: tum videres inter alia, ut cymbae variis coloribus ornatae Canalem Magnum pernavigarent. Feriae huius generis Venetiis iam saeculo duodecimo celebrari coeptae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De munere pastoris ovium

    Mirum quam multi cives Finlandiae pastores ovium fieri volunt. Nam paene quinque milia hominum, cum audissent talem locum operandi in viridariis nationalibus vacare, se petitioni dederunt. Greges ovium custodire eo spectat, ut haec pecora bene valeant et, dum per herbas pascuntur, naturam puram putam teneant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 17.2.2017

  • In communi Inari, quod maxime septentrionale est Finniae, Sami sive Lappones die Lunae (6.2.) festum nationale celebrabant. Hoc anno causa fuit specialis, nam ante centum annos (6.2.1917) in urbe Norvegiae Nidrosia sive Trondheim primus conventus erat, ex quo cooperatio Samorum in Norvegia, Suetia, Finnia Russiaque habitantium iniit. Festum cooperationis Samorum saecularis Nidrosiae praesente Haraldo VI, rege Norvegiae, celebrabatur. In Finnia Sami circiter decem milia numerantur, ex quibus plus sexaginta centesimae extra Lapponiam, maxime in regione Helsinkiensi habitant. Omnino in terris septentrionalibus sunt paene centum milia Samorum, plurimi in Norvegia.

    Elisabeth II annum sapphirinum celebravit

    Regina Elisabeth II diutius quam quisquam ante in Britannia regnavit. Cum rex Georgius VI die sexto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) mortuus esset, Elisabeth in regnum ascendit neque in toto terrarum orbe hodie alius monarcha tamdiu quam illa potestatem regiam tenet. Regina, quae mense Aprili (21.4.) nonaginta annos complevit, diem festum in palatio Sandringham tranquillo egit, sed anniversarium eius in variis Britanniae partibus celebrabatur. Annus festus sexagesimus quintus appellatur annus sapphirinus ideoque domus regia efficiem reginae pingendam curavit, in qua illa ornamenta habet sapphirina.

    Navis Romana amphoris onerata prope Maioricam reperta

    Apud insulam Cabreram, quae a Maiorica (vulgo Mallorca) minus viginti chiliometra distat, in profunditate septuaginta metrorum navis Romana amphoris onerata reperta est. Res est singularis, quia amphorae, quae prope duo milia numerantur, sunt integrae et intactae. Continere putantur garum, condimentum de piscibus factum, quod Romani amabant. Pleraeque amphorae sunt longitudine unius metri et veri similiter ex Africa septentrionali portabantur. Minores amphorae forsitan ex Lusitania meridionali veniebant. Navis, quae in fundo maris sub amphoris iacet, est viginti fere metra longa. Inter Africam septentrionalem et Hispaniam, forsitan etiam Galliam, commeavit et apud insulas Baleares tempestate orta naufragavit.

    Balaena moribunda in litus Norvegiae navit

    Apud urbem Bergen Norvegiae nuper factum est, ut balaena (zool. Ziphius cavirostradis) ad litus nataret, quamvis siphonarii saepius illam in altum mare ducere frustra conarentur. Male se habebat, iamiam moribunda. Cum in institutum investigationis portata esset, investigatores ventrem eius aperuerunt. Ibi triginta fere sacculos plasticos aliamque materiam plasticam invenerunt, qua intestina obstructa erant. Balaena erat solito levior et in intestinis eius nullus cibus inerat. Causa mortis videntur esse reliquiae plasticae a hominibus in mare iactae, quas balaena pro cibo habens devoraverat.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 10.2.2017

  • Donald Trump, novus praesidens Americanorum, edixit, ut cives septem terrarum musulmanarum aditu in Civitates Americae Unitas prohiberentur. Sauli Niinistö, collega eius Finlandensis, illud decretum vehementer reprehendit dicens nefas esse homines propter genus aut nationem nota ignominiae imprimere. Id et iuri gentium et moribus occidentalibus maxime repugnare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Designatio iudicis

    Praesidens Donald Trump participem iudicii supremi Civitatum Americae Unitarum iudicem Neil Gorsuch designavit. Qui vir undequinquaginta annos natus et plane conservativus habitus antea in iudicio appellatorio munus obibat. Praesidens candidatum suum hominem mentis sanae et iuris consultissimum descripsit, qui dignus esset, ut tam a democratis quam a republicanis approbaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ictus in terroristas

    Die Mercurii (1.2.) mane custodes publici Germaniae Francofurti, Darmstadii, Visbadae alibique magnum impetum antiterroristicum fecerunt. Qua actione, cui amplius mille vigiles interfuerunt, rete terroristicum longe lateque diffusum deletum est. Ita magistratibus contigit, ut aggressio nationi funestissima, quam grex ille islamitarum parabat, feliciter praeveniretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hiems maribus mitis

    Hiems in orbe Arctoi hoc anno tam mitis fuit, ut non multum abesset, quin Mare Balticum glacie omnino careret. Navigatio tamen hiemalis difficultatibus non carebat, nam mensis Ianuarius ventosissimus erat. In Mari Bothnico auxilio navium glacifragarum nonnumquam opus erat, cum glacies flatibus Favonii propulsae ex litoribus Suetiae in oram Finlandiae constiparentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Partus in Finlandia

    Anno proxime praeterito in Finlandia numerus civium mortuorum aliquatenus maior erat quam neonatorum, quod numquam ante in pace accidit. Iam septimus annus est, cum partus apud nos decrescunt. Neque tamen numerus incolarum propter eam rem deminutus est, immo vero quindecim fere milibus auctus. Id immigrationi tribuendum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De cibis salubribus

    Diaeta mediterranea ad salutem provehendam multum conferre dicitur. Quae quamvis ita sint, etiam iis cibis, quos incolae terrarum septentrionalium libenter edunt, magna vis medicatrix inesse videtur. Ut ex investigatione in Dania divulgata videre licet, in talibus alimentis salubribus numerantur piscis, puls avenacea, panis secalicius, bulbi herbarum, brassica, malum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Qualis sit memoria felis

    Feles in probationibus memoriae aeque ac canes se expediunt, quod ex investigatione in universitate Kiotensi in Iaponia facta patet. Apparuit feles casus iucundos memoriae infigere posse et recordatione eorum in condicionibus novis recte agere valere. Investigatores nunc credunt felem, canem, hominem facultatem similem habere eventa memoria tenendi.
    (Saara Honkanen)

    Nuntii Latini 3.2.2017

  • Donald Trump, quadragesimus quintus praesidens Civitatum Unitarum Americae, in munere solitis caerimoniis Washingtoniae (20.1.) constitutus est. Sollemnia inaugurationis officio divino in ecclesia S. Johannis (St. John’s) celebrato incohata sunt. Iure iurando apud Capitolium sive aedes congressus ante meridiem praestito Trump orationem habuit. Eadem argumenta, quae inter ambitionem praesidentialem protulerat, in inaugurali oratione repetivit: se pro populo contra optimates pugnare; summam potestatem non tantum ab una factione alteri translatam sed ex urbe Washingtonia populo restitutam esse; hucusque patriam suam ceteras nationes locupletavisse; posthac autem exactione vectigalium imprimis familias et societates mercatorias Americanas tuendas esse. Denique promisit se sedes operum et opes Americanis reportaturum esse. "Facimus", inquit, "ut homines ex tutela sociali in opera facienda restituamus." Orationem sententia ex ambitione ipsius praesidentiali nota conclusit: "Americam rursus magnam facimus."

    De numero praesentium dissensio

    Praesidens Trump censet inter inaugurationem suam apud Capitolium quindecies centena milia hominum adfuisse. Photographemata autem ex aere facta ostendunt multitudinem fuisse aliquot centenorum milium, quod est tertia fere pars ex eis, qui anno bis millesimo nono (2009) inaugurationem praesidentis Obamae spectaverunt.

    Ingentes contra Trump reclamationes

    Postridie diei inaugurationis reclamationes contra praesidentem Trump et regimen eius in centenis urbibus Americanis et in variis mundi partibus institutae sunt. Frequentissimas protestationes defensores iurum feminarum convocaverant. Maxima turba convenerat Washingtoniae, ubi circiter quingenta milia hominum, imprimis feminarum, pro iustitia sociali reclamitaverunt.

    Labina nivium deversorium in Italia delevit

    Deversorium Rigopiano, quod iacet prope oppidum Farindolam in regione Abrutiensi prope montem Grande Italiae Saxum (vulgo Gran Sasso d’Italiae), die Mercurii (18.1.) labina nivium obrutum est, cum hospites et operarii ibi habitantes exspectabant, ut propter motus terrae regionem quatientes inde deportarentur. Nives altissimae lineas electricas et telephonicas interruperant atque vias ita obstruxerant, ut auxilia non ante quam sequenti die advenirent. Erant in deversorio duodetriginta hospites et duodecim operarii vel ministratores. Ex his undecim homines superstites evaserunt, undetriginta mortui sunt.

    Panis secalicius – cibus Finnorum nationalis

    Suffragio autumno anni proximi facto, Finni decreverunt, ut cibus nationalis Finniae, annum centesimum independentiae celebrantis, esset panis ex secali factus. Secundum locum obtinuit assum Carelicum, quod carnibus suinis et bovinis mixtis in furno assatur. Sententiam in suffragio rogati sunt circiter quinquaginta milia civium.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 27.1.2017

  • Anno vergente praesidatus Unionis Europaeae ad regimen Melitae transiit. Argumenta, quae tempore semestri proxime futuro potissimum tractabuntur, ad quaestiones immigrandi nec non ad mercatum Unionis internum pertinent. Id quoque summa vi agetur, ut fides civium in Unionem Europaeam restituatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio Theresae May

    Theresa May, princeps ministra Britanniae, negavit patriam suam, cum ex Unione Europaea exisset, in mercatu eiusdem interno mansuram esse. Ait Britanniam eo tendere, ut pactionem de libera mercatura quam maxime posset amplam cum Unione iniret. Immigrationem autem talem esse debere, ut summo bono publico Britanniae prodesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    De valoribus Europaeis

    Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, colloquio diurnariis peregrinis dato valores occidentalium hodiernos valde reprehendit. ”Eae res”, inquit, ”quas Europaei in praesenti plurimi ducunt et quae ubique laudantur, non eaedem sunt, quas maiores et patres eorum sequebantur. Sunt enim mores novi et mutati, tales, quos postchristianos appellaveris”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama fecerit

    Chelsea Manning, qui ante sexum mutatum Bradley Manning appellabatur, iam mense Maio e carcere liberabitur. Constat illum hominem, cum ingentem documentorum clandestinorum copiam paginis interretialibus Wikileaks prodidisset, vinculis triginta quinque annorum damnatum esse. Praesidens Barack Obama tamen paulo ante, quam munus deposuit, ei veniam facti concessit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Imbres in California

    Incolae Californiae his diebus imbribus et nivibus, quae ibi urceatim ceciderunt, valde gavisi sunt. Id ideo fecerunt, quod civitas eorum iam diu siccitate pessime laborat. Sunt enim ibi regiones, ubi quinque aut etiam decem annis pluviae omnino fere defuerunt. Itaque mirum non est tempestates nuperrime coortas civibus acceptissimas fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De pontibus viarum

    Aliquot pontes in viis publicis Finlandiae erecti solito infirmiores se praebuerunt, ut ex inspectionibus fortuitis his sex annis factis apparet. Utrum hoc malum calcestro parum valido tribuendum sit an neglegentiae eorum, qui operibus muniendis praefuerunt, nondum constat. Illi pontes, quamvis ex aliqua parte vitiosi, tamen viatoribus tuti esse dicuntur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lupi iam ante portas

    Lupi in Finlandia etiam propius urbem Helsinki in conspectum veniunt. Namque inscipiunt, num spatium gregis novi generandi inveniatur, ut ex Societate naturae tuendae Finlandiae dicitur. Semper quidem pro certo non haberi potest, utrum de vestigiis lupi an canis agatur. Lupi soli errantes plerumque catuli sunt, qui nidum suum reliquerunt.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 20.1.2017

  • Anno bis millesimo sexto decimo (2016) plus quinque milia profugorum in Mari Mediterraneo interierunt. Quod plus est quam umquam ante. Causa numeri victimarum crescentis habentur pessimae condiciones barcarum et nova consilia portitorum clandestinorum, qui laborem salvatorum difficiliorem faciunt, cum multas barcas simul in mare mittunt.

    Antonio Guterres secretarius generalis NU

    Antonio Guterres, olim primus minister Portugalliae, a Kalendis Ianuariis munere secretarii generalis Nationum Unitarum fungitur. Secretariatus est quinquennis neque idem secretarius diutius quam duo quinquennia in munere manere potest. Oratione, quam conventui generali Nationum Unitarum habuit, Guterres promisit se illum ordinem mundanum renovaturum esse.

    Russiam comitiis Americanorum intervenisse

    Servitia explorationis Americana relationem publicaverunt, ex qua Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenire studebat, ut Donald Trump praesidens designaretur. Ad hoc efficiendum operationes interretiarias et varia instrumenta informationis statalia a Russis mandatu praesidentis Putin adhibita esse. Russia infitiatur id factum esse. Donald Trump de hac re interrogatus nuntiavit Russiam, Sinas aliasque quasdam terras vel greges hominum id quidem egisse, ut retia informationis Americanorum invaderent, sed ad exitum comitiorum nullam vim habuisse, quia suffragium electronicum intactum mansisset. Itaque dici non potest Donaldum Trump auxilio Russiae vicisse.

    Obama abiturus, Trump venturus

    Praesidens Barack Obama die Martis (10.1.) Chicagiae orationem valedictoriam habuit. Laudavit democratiam et eos, qui pro iuribus civilibus pugnaverunt. Res gestas praesidentatus sui recensuit et affirmavit patriam esse meliorem quam antea fuisset. Donald Trump die vicesimo mensis currentis (20.1.) munus praesidentis suscipiet. Barack et Michelle Obama sibi domum in urbe Washington paraverunt, ubi imprimis propter scholas et studia filiarum habitabunt. Habent autem Chicagiae fundationem, quae ibi Bibliothecam praesidentialem (Barack Obama Presidential Center) una cum Universitate Chicagiensi aedificat. Illud centrum anno bis millesimo vicesimo aut vicesimo primo (2020/21) perfectum iri putatur.

    Europa frigore, Thailandia pluviis laborat

    Tempestates nivosae et acria frigora homines in variis Europae partibus temptaverunt. His diebus plus triginta homines frigore acuto perierunt. In Polonia fuit frigus quattuordecim graduum Celsianorum, in vico Helvetico Le Brevine triginta, itemque Moscuae. Nives partes medias Italiae operuerunt et in Turcia quoque commeatum publicum obstruxerunt. In Thailandia autem pluviae insolitae et continuae effecerunt diluvia, quibus multa milia vicorum afflictantur. Plus minus septingenta milia hominum in regione diluviosa habitare aestimantur. Superficies aquae passim ad tecta domorum surrexit. Tempestates et pluviae proximis diebus in Birmaniam transire exspectantur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 13.1.2017

  • Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur. Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae. Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est. Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.

    Aeroplanum in Pontum Euxinum praecipitavit

    Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt. Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit. Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent. Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.

    Auctor stragis Berolinensis deprehensus et occisus

    Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat. Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit. Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat.

    Gepardus prope emoriturus

    Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant. Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur. Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest. Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 30.12.2016

  • Die Lunae (19.12.) vesperi in media urbe Berolino ictus terroristicus gravissimus factus est. In regione enim Charlottenburg accidit, ut autocinetum onerarium in multitudinem in forum natalicium congregatam tanta vi irrueret, ut duodecim homines vitam amitterent et quinquaginta fere vulnerarentur. Neque abest suspicio, quin iuvenis quidam Tunesiensis viginti trium annorum illud facinus perpetraverit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel nationi locuta

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, se una cum propinquis et amicis eorum, qui strage Berolinensi mortui erant, dolere dixit. Se nolle Germanos metu malitiae deprimi. ”Etiam hac hora difficillima”, inquit, ”nobis vis invenienda est talem vitam vivendi, qualem eam esse volumus, scilicet liberam et apertam”.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Poloniae

    Commissio Unionis Europaeae de statu democratiae et rerum forensium in Polonia sollicita est. Quam ob rem ad regimen eius litteras misit, ad quas ei duobus mensibus respondendum est. Factio Poloniae administratrix leges perferendas curavit, quae operae iudicii constitutionalis obesse existimantur. Insuper opinio est aditum diurnariorum in parlamentum difficiliorem factum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama de se dixerit

    Barack Obama, praesidens Americanorum munus mox depositurus, conventum ultimum diurnariis edocendis habuit. Inter eum summam rerum a se his octo annis gestarum proposuit. Ait se eo, quod praesidens effecisset, contentum esse: oeconomiam nationalem in incremento esse et inopiam quaestus omni tempore decrescere. Id unum se graviter ferre, quod Amerícani admodum nihil pro Syria facere potuissent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res Sudaniae Meridionalis

    Consilium securitatis Nationum Unitarum decrevit, ut actio paci in Sudania Meridionali tuendae uno anno continuaretur. Quae civitas e potestate Sudaniae liberata anno bis millesimo undecimo (2011) sui iuris facta est, donec biennio post in bellum civile ruit. In causa erant discordiae inter praesidentem et vicepraesidentem ortae.
    (Reijo Pitkäranta)

    Putin auctoritate valet

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, vir maximae auctoritatis mundi est, ut ex indice annuo commentariorum Forbes apparet. Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus locum secundum obtinet, tertium autem Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae.
    (Satu Tuominen)

    De aurifodinis Finlandiae

    Pretium auri iam per quinque annos in mercatu iacet. Quo factum est, ut etiam auri fodinae, quae in Finlandia sunt, minus quaestuosae esse inciperent. Iam duo auri metalla portas omnino claudere coacta sunt. Melius res se in paroechia Kittilä habent, ubi auraria in Europa omnium maxima sita est.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 23.12.2016)

  • Donald Trump, praesidens designatus Americanorum, nuper (8.12.) praesidentem rei publicae Finniae Sauli Niinistö telephonice appellavit. Argumenta colloquii erant relationes Finniae et USA, Russia atque Consilium Arcticum, cuius praesidatus ab Americanis primo vere Finnis transferetur. Denique Trump Finnos laudavit dicens eos esse populum magnificum (“great people”).

    Sipilä et Medvedev Uloae convenerunt

    Primus minister Russiae Dmitri Medvedev et Juha Sipilä, primus minister Finniae, in urbe Uloa (vulgo Oulu) die Veneris (9.12.) convenerunt. Colloquebantur de commercio aliisque rebus oeconomicis atque de mutuis relationibus. Tractabatur inter alia gasiductus Nord Stream 2, quem Russi ex Russia in Germaniam ducere volunt. Sermo erat etiam de capulo telecommunicativo, quod sub Oceano Glaciali per iter septentrionale-orientale telecommunicationem Europae et Asiae coniungeret. In colloquio utrique primo ministro placuit, ut Finnia domum Petropoli sitam emeret, in qua Institutum Finniae Petropolitanum et schola Finnica sedem habent.

    Dies iurum humanorum

    Dies internationalis iurum humanorum decimo mensis Decembris die (10.12.) quotannis celebratur sive eo die, quo conventus generalis Nationum Unitarum universalem de iuribus humanis declarationem anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo (1948) probavit. Ex hac declaratione quivis iura profugi, immigratoris, invalidi aut hominis cuiuslibet minoritatis defendere potest.

    Productio petrolei restringitur

    Mense Novembri Opec sive Ordo terrarum petroleum exportantium consensit, ut productionem petrolei duodecies centenis milibus (1,2 milionibus) barilium singulis diebus restringeret. Propositum erat copiam petrolei in mercatu deminuere et pretium eius augere. Itemque undecim terrae, quae in Opec non sunt, de productione diurna quingentis quinquaginta milibus (550.000) barilium restringenda nuperrime (10.12.) constituerunt. Pactum ab initio novi anni (2017) minime sex menses valebit. Quo factum est, ut pretium petrolei in mercatu mundano statim circiter quindecim centesimis auctum est. Hac septimana pretium petrolei Maris Germanici pro barili est plus quinquaginta sex dollara, cum mense Ianuario duodetriginta fuerit.

    Saara Aalto in certamine X Factor secunda

    Saara Aalto, cantatrix Finlandiensis, in certamine X factor televisionis Britannicae secundum locum obtinuit. Alter in certamen finale admissus fuit Matt Terry Britannus, qui suffragio Britannorum palmam reportavit, cum in ultimo suffragio duodequinquaginta centesimas (48,5%) sententiarum accepit, Saara Aalto quadraginta (40,4%). In televisione Finnica plus quam tredecies centena hominum milia (1,3 miliones) certamen finale spectavisse aestimantur, qui quidem ius suffragii non habebant. In Britannia spectatores quinque miliones et dimidium fuisse dicuntur. Certamine finito Saara Aalto competitori Matt Terry gratulabatur et se exitu contentam esse affirmavit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 16.12.2016

  • His diebus animi Finlandensium commoti sunt homicidio triplici in urbe Imatra nocte diei Dominici (4.12.) facto. Tum enim accidit, ut tres feminae ex taberna exeuntes sclopeto crudelissime occiderentur. Una e mortuis erat praeses delegatorum eiusdem urbis. Perpetrator caedium, iuvenis quidam viginti tres annos natus, statim deprehensus est. Cur autem illam stragem fecerit, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De sorte urbis Aleppo

    Pars antiqua urbis Aleppo in potestatem exercitus Syriae redacta est. Copiae regiminis, postquam impetus in eas regiones facere coeperunt, omnes vicos, quos bellatores seditiosi obtinebant, sibi expugnaverunt. Pars vetus urbis Aleppo, quae bello civili Syriaco gravissima damna accepit, in patrimoniis totius orbis numeratur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Putin dixerit

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, orationem annuam de condicione patriae habuit, in qua vires nationis valde laudavit. Ministros suos hortatus est, ut rationem oeconomiae nationalis firmandae nulla mora interposita componerent. Quod ad res externas attinet, asseveravit Russos velle tensiones internationales lenire et relationes amicissimas ad Occidentem colere.
    (Saara Honkanen)

    Renzi munus deposuit

    Matteo Renzi, princeps minister Italiae, munus deposuit et eodem tempore totum regimen eius cecidit. In causa est, quod rogatio eius de lege fundamentali renovanda et de potentia senatus deminuenda suffragio populi antiquata est. Quam evidens plebiscitum fuerit, inde apparet, quod sexaginta fere centesimae civium renovationi adversabantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Van der Bellen victor

    Comitiis praesidentialibus in Austria iterum factis praesidens foederalis electus est Alexander Van der Bellen, candidatus prasinorum septuaginta duos annos natus. Is enim sententiarum multo maiorem partem sibi conciliavit. Adversarius eius Norbert Hofer, praeses partium dextimarum, quae Factio libertatis appellatur, cladem acerbissimam accepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Calendarium peculiare

    Europol, ordo custodum publicorum Europae, inde a Kalendis Decembribus (1.12.) calendarium natalicium peculiare divulgat. In fenestris enim eius homines scelesti in Europa maxime quaesiti in publicum proponuntur ac quidem ita, ut cotidie imago novi fugitivi in locum prioris succedat. Omnes, qui calendario recipiuntur, scelera gravissima ut homicidia et delicta terroristica commiserunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pertussis valde aucta

    Numerus civium pertussi laborantium hoc anno in Finlandia trecentorum undeoctoginta fecit, quae multitudo duplo maior est quam anno praeterito. Agitur de inflammatione a bacteriis effecta, cuius signa principalia sunt difficultas respirandi et tusses impetuosae. Hic morbus imprimis infantibus periculosus, quin etiam capitalis esse potest.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Fidel Castro, dux revolutionis Cubanorum, nonagenarius diem obiit supremum. Cubae paene quinquaginta annos praefuit. Ordo rebellium, quem condidit, anno millesimo nongentesimo undesexagesimo (1959) generalem Fulgencio Batista deposuit et Habanam expugnavit. Fuit primus minister (1959-1976) et praesidens (1976-2008), donec summam potestatem fratri Raúl tradidit. Fautores eum liberatorem Cubae habent, adversarii autem accusabant, quod oppositionem oppressit. Regimen Castronis operam dedit, ut omnes legere et scribere discerent, atque curam valetudinis melioravit. Ditiores autem Cubani spe decepti patriam reliquerunt, cum Castro bona eorum publicare coepisset et se marxistam esse pronuntiaret. Etiam societates Americanas et possessiones illarum socializavit atque relationes cum Unione Sovietica artiores iunxit. USA autem consuetudines in Cubam dirupit et Castronem ex potestate expellere et iterum iterumque insidiose occidere frustra conabatur. Neque ante quam anno bis millesimo quarto decimo (2014) Cuba et USA relationes mutuas restituere coeperunt.
    Anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo (1962) haud procul aberat, quin bellum nucleare oreretur, cum Castro Unioni Sovieticae permisisset, ut missilia nuclearia in Cuba collocaret. Discrimen finitum est, cum Unio Sovietica missilia ex Cuba deportavit et USA sua ex Turcia.

    Fillon candidatus praesidentialis

    In comitiis praeliminaribus Republicanorum Francorum candidatus praesidentialis creatus est François Fillon. Ex quo sequitur, ut ille in comitiis praesidentialibus post quinque menses futuris contra socialistas et extremam dextram certet. Iam veri simile videtur certamen de praesidentatu Franciae inter François Fillon et Marine Le Pen futurum esse.

    Erdogan minitabundus

    Praesidens Turciae Erdogan minitabatur se fugitivos, qui in Turcia essent, in Europam missurum esse, si consultationes de societate Turciae ab Unione Europaea adhuc tardatae essent. Has minas Erdogan postridie eius diei protulit, quo Parlamento Europaeo placuerat, ut illae consultationes interrumperentur.
    Parlamentum Europaeum censet Turciam usque longius a semita sua Europaea aberrare, cum purgationes politicas et immoderatas oppressiones post seditionem aestate factam susceperit. Constat in Turcia his mensibus plus centum milia civium deprehensa aut ex munere amota esse. Praeterea multa instrumenta communicativa clausa sunt et complures ordines civiles vetiti.

    Tenebrae in Lappiam venerunt

    In Nuorgam, qui vicus est maxime septentrionalis in Lapponia Finniae, die Veneris vicesimo quinto mensis Novembris (25.11.), tenebrae hiemales inceperunt. Sol supra horizonta ante diem septimum decimum mensis Ianuarii (17.1.) non surget. Neque res est iniucunda, nam sole deficiente Aurora borealis, Luna stellaeque terras nive tectas satis illuminant.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 2.12.2016

Lyssna också